Miltiades
ch. 1
Milt.1.1
Miltiades, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate generis et gloria maiorum et sua modestia
unus omnium maxime floreret eaque esset aetate, ut
non iam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere cives possent sui, talem eum futurum, qualem
cognitum iudicarunt, accidit ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere.
Milt.1.2
cuius generis cum
magnus numerus esset et multi eius demigrationis
peterent societatem, ex iis delecti Delphos deliberatum missi sunt [qui consulerent Apollinem], quo potissimum duce uterentur. namque tum Thraeces eas
regiones tenebant, cum quibus armis erat dimicandum.
Milt.1.3
[his] consulentibus nominatim Pythia praecepit, ut
Miltiadem imperatorem sibi sumerent: id si fecissent,
incepta prospera futura.
Milt.1.4
hoc oraculi responso Miltiades cum delecta manu classe Chersonesum profectus
cum accessisset Lemnum et incolas eius insulae sub
potestatem redigere vellet Atheniensium, idque ut
Milt.1.5
Lemnii sua sponte facerent postulasset, illi irridentes
responderunt tum id se facturos, cum ille domo
navibus profectus vento aquilone venisset Lemnum.
hic enim ventus ab septemtrionibus oriens adversum
tenet Athenis proficiscentibus.
Milt.1.6
Miltiades morandi tempus non habens cursum direxit, quo tendebat, pervenitque Chersonesum.
ch. 2
Milt.2.1
Ibi brevi tempore barbarorum copiis disiectis, tota
regione, quam petierat, potitus, loca castellis idonea
communiit, multitudinem, quam secum duxerat, in agris
collocavit crebrisque excursionibus locupletavit.
Milt.2.2
neque minus in ea re prudentia quam felicitate adiutus est.
nam cum virtute militum devicisset hostium exercitus,
summa aequitate res constituit atque ipse ibidem
manere decrevit.
Milt.2.3
erat enim inter eos dignitate regia, quamquam carebat nomine, neque id
magis imperio quam iustitia consecutus. neque eo setius
Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia praestabat. quibus
rebus fiebat ut non minus eorum voluntate perpetuum imperium
obtineret, qui miserant, quam illorum, cum quibus erat profectus.
Milt.2.4
Chersoneso tali modo constituta Lemnum revertitur et ex pacto postulat ut
sibi urbem tradant: [illi enim dixerant, cum vento
borea domo profectus eo pervenisset, sese dedituros]
se enim domum Chersonesi habere.
Milt.2.5
Cares, qui tum Lemnum incolebant, etsi praeter opinionem res ceciderat, tamen non dicto,
sed secunda fortuna adversariorum capti resistere ausi non sunt atque ex insula demigrarunt. pari felicitate ceteras insulas, quae
Cyclades nominantur, sub Atheniensium redegit potestatem.
ch. 3
Milt.3.1
Eisdem temporibus Persarum rex Darius ex Asia
in Europam exercitu traiecto Scythis bellum inferre
decrevit. pontem fecit in Histro flumine, qua copias
traduceret. eius pontis, dum ipse abesset, custodes
reliquit principes, quos secum ex Ionia et Aeolide
duxerat, quibus singularum urbium perpetua dederat imperia.
Milt.3.2
sic enim facillime putavit se Graeca lingua
loquentes, qui Asiam incolerent, sub sua retenturum
potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset,
quibus se oppresso nulla spes salutis relinqueretur.
in hoc fuit tum numero Miltiades [cui illa custodia
crederetur].
Milt.3.3
hic, cum crebri afferrent nuntii male rem
gerere Darium premique a Scythis, hortatus est pontis
custodes, ne a fortuna datam occasionem liberandae
Graeciae dimitterent.
Milt.3.4
nam si cum iis copiis, quas
secum transportarat, interisset Darius, non solum Europam fore tutam, sed etiam eos, qui Asiam incolerent
Graeci genere, liberos a Persarum futuros dominatione
et periculo. id facile effici posse: ponte enim rescisso
regem vel hostium ferro vel inopia paucis diebus interiturum.
Milt.3.5
ad hoc consilium cum plerique accederent,
Hestiaeus Milesius, ne res conficeretur, obstitit, dicens
non idem ipsis, qui summas imperii tenerent, expedire et multitudini, quod Darii regno ipsorum niteretur dominatio: quo exstincto ipsos potestate expulsos
civibus suis poenas daturos. itaque adeo se abhorrere
a ceterorum consilio, ut nihil putet ipsis utilius quam
confirmari regnum Persarum.
Milt.3.6
huius cum sententiam plurimi essent secuti, Miltiades non dubitans tam
multis consciis ad regis aures consilia sua perventura,
Chersonesum reliquit ac rursus Athenas demigravit.
cuius ratio etsi non valuit, tamen magno opere est
laudanda, cum amicior omnium libertati quam suae
fuerit dominationi.
ch. 4
Milt.4.1
Darius autem, cum ex Europa in Asiam redisset,
hortantibus amicis, ut Graeciam redigeret in suam
potestatem, classem quingentarum navium comparavit
eique Datim praefecit et Artaphernem iisque ducenta
peditum, decem equitum milia dedit, causam interserens se hostem esse Atheniensibus, quod eorum
auxilio Iones Sardis expugnassent suaque praesidia interfecissent.
Milt.4.2
illi praefecti regii classe ad Euboeam
appulsa celeriter Eretriam ceperunt omnesque eius
gentis cives abreptos in Asiam ad regem miserunt.
inde ad Atticam accesserunt ac suas copias in campum Marathona deduxerunt. is abest ab oppido circiter milia passuum decem.
Milt.4.3
hoc tumultu Athenienses
tam propinquo tamque magno permoti auxilium nusquam nisi a Lacedaemoniis petiverunt Phidippumque
cursorem eius generis, qui hemerodromoe vocantur,
Lacedaemonem miserunt, ut nuntiaret quam celerrimo
opus esse auxilio.
Milt.4.4
domi autem creant decem praetores,
qui exercitui praeessent, in eis Miltiadem. inter quos
magna fuit contentio, utrum moenibus se defenderent
an obviam irent hostibus acieque decernerent.
Milt.4.5
unus Miltiades maxime nitebatur, ut primo quoque tempore
castra fierent: id si factum esset, et civibus animum
accessurum, cum viderent de eorum virtute non desperari, et hostes eadem re fore tardiores, si animadverterent auderi adversus se tam exiguis copiis dimicari.
ch. 5
Milt.5.1
Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio
fuit praeter Plataeenses. ea mille misit militum. itaque horum adventu decem milia armatorum completa
sunt, quae manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate.
Milt.5.2
quo factum est ut plus quam collegae Miltiades
valeret. eius ergo auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt locoque idoneo castra
fecerunt.
Milt.5.3
dein postero die sub montis radicibus acie
regione instructa non apertissima (namque arbores
multis locis erant rarae) proelium commiserunt hoc
consilio, ut et montium altitudine tegerentur et arborum tractu equitatus hostium impediretur [ne multitudine clauderentur].
Milt.5.4
Datis etsi non aequum locum
videbat suis, tamen fretus numero copiarum suarum
confligere cupiebat, eoque magis, quod, priusquam
Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur. itaque in aciem peditum centum, equitum
decem milia produxit proeliumque commisit.
Milt.5.5
in quo tanto plus virtute valuerunt Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligarint, adeoque eos
perterruerunt, ut Persae non castra, sed naves petierint. qua pugna nihil adhuc exstitit nobilius: nulla
enim umquam tam exigua manus tantas opes prostravit.
ch. 6
Milt.6.1
Cuius victoriae non alienum videtur quale praemium Miltiadi sit tributum docere, quo facilius intellegi possit eandem omnium civitatum esse naturam.
Milt.6.2
ut enim populi Romani honores quondam fuerunt rari
et tenues ob eamque causam gloriosi, nunc autem
effusi atque obsoleti, sic olim apud Athenienses fuisse reperimus.
Milt.6.3
namque huic Miltiadi, qui Athenas totamque Graeciam liberarat, talis honos tributus est, in
porticu, quae Poecile vocatur, cum pugna depingeretur Marathonia, ut in decem praetorum numero prima
eius imago poneretur isque hortaretur milites proeliumque committeret.
Milt.6.4
idem ille populus, posteaquam
maius imperium est nactus et largitione magistratuum
corruptus est, trecentas statuas Demetrio Phalereo
decrevit.
ch. 7
Milt.7.1
Post hoc proelium classem septuaginta navium
Athenienses eidem Miltiadi dederunt, ut insulas, quae
barbaros adiuverant, bello persequeretur. quo in imperio plerasque ad officium redire coegit, nonnullas
vi expugnavit.
Milt.7.2
ex his Parum insulam opibus elatam
cum oratione reconciliare non posset, copias e navibus eduxit, urbem operibus clausit omnique commeatu
privavit, dein vineis ac testudinibus constitutis propius muros accessit.
Milt.7.3
cum iam in eo esset, ut oppido
potiretur, procul in continenti lucus, qui ex insula
conspiciebatur, nescio quo casu nocturno tempore incensus est. cuius flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus est visa, utrisque venit in opinionem signum
a classiariis regiis datum.
Milt.7.4
quo factum est ut et Parii
a deditione deterrerentur et Miltiades, timens ne classis
regia adventaret, incensis operibus, quae statuerat, cum
totidem navibus atque erat profectus Athenas magna
cum offensione civium suorum rediret.
Milt.7.5
accusatus ergo est proditionis, quod, cum Parum expugnare posset,
a rege corruptus infectis rebus discessisset. eo tempore aeger erat vulneribus, quae in oppugnando oppido
acceperat. itaque cum ipse pro se dicere non posset,
verba fecit frater eius Stesagoras.
Milt.7.6
causa cognita capitis
absolutus pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta
talentis aestimata est, quantus in classem sumptus
factus erat. hanc pecuniam quod solvere in praesentia
non poterat, in vincla publica coniectus est ibique
diem obiit supremum.
ch. 8
Milt.8.1
Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia
causa fuit damnationis. namque Athenienses propter
Pisistrati tyrannidem, quae paucis annis ante fuerat,
nimiam civium suorum potentiam extimescebant.
Milt.8.2
Miltiades, multum in imperiis magistratibusque versatus,
non videbatur posse esse privatus, praesertim cum
consuetudine ad imperii cupiditatem trahi videretur.
Milt.8.3
nam in Chersoneso omnes illos quos habitarat annos
perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat
appellatus, sed iustus. non erat enim vi consecutus,
sed suorum voluntate, eamque potestatem bonitate retinebat. omnes autem et dicuntur et habentur tyranni,
qui potestate sunt perpetua in ea civitate, quae libertate usa est.
Milt.8.4
sed in Miltiade erat cum summa humanitas tum mira communitas, ut nemo tam humilis
esset, cui non ad eum aditus pateret; magna auctoritas apud omnes civitates, nobile nomen, laus rei
militaris maxima. haec populus respiciens maluit illum
innoxium plecti quam se diutius esse in timore.